| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Indulgentia tua, imperator optime, quam plenissimam | 10.4.1.1 |
| experior, hortatur me, ut audeam tibi etiam pro amicis | |
| obligari; inter quos sibi uel praecipuum locum uindicat | |
| Voconius Romanus, ab ineunte aetate condiscipulus et con- | |
| tubernalis. Quibus ex causis et a diuo patre tuo petieram, ut | 2.1 |
| illum in amplissimum ordinem promoueret. Sed hoc uotum | |
| meum bonitati tuae reseruatum est, quia mater Romani | |
| liberalitatem sestertii quadragies, quod conferre se filio | |
| codicillis ad patrem tuum scriptis professa fuerat, nondum | 5 |
| satis legitime peregerat; quod postea fecit admonita a nobis. | |
| Nam fundos emancipauit, et cetera quae in emancipatione | 3.1 |
| implenda solent exigi consummauit. Cum sit ergo finitum, | 4.1 |
| quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno | |
| apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia | |
| studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris | |
| liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a | 5 |
| uitrico meruit. Auget haec et natalium et paternarum facul- | 5.1 |
| tatium splendor; quibus singulis multum commendationis | |
| accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo. | |
| Rogo ergo, domine, ut me exoptatissimae mihi gratulationis | 6.1 |
| compotem facias et honestis, ut spero, adfectibus meis | |
| praestes, ut non in me tantum uerum et in amico gloriari | |
| iudiciis tuis possim. |