| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Proximo anno, domine, grauissima ualetudine usque ad | 10.5.1.1 |
| periculum uitae uexatus iatralipten adsumpsi; cuius sollici- | |
| tudini et studio tuae tantum indulgentiae beneficio referre | |
| gratiam parem possum. Quare rogo des ei ciuitatem Ro- | 2.1 |
| manam. Est enim peregrinae condicionis manumissus a | |
| peregrina. Vocatur ipse Arpocras, patronam habuit Ther- | |
| muthin Theonis, quae iam pridem defuncta est. Item rogo | |
| des ius Quiritium libertis Antoniae Maximillae, ornatissimae | 5 |
| feminae, Hediae et Antoniae Harmeridi; quod a te petente | |
| patrona peto. |