| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Ago gratias, domine, quod et ius Quiritium libertis neces- | 10.6.1.1 |
| sariae mihi feminae et ciuitatem Romanam Arpocrati, iatra- | |
| liptae meo, sine mora indulsisti. Sed cum annos eius et censum | |
| sicut praeceperas ederem, admonitus sum a peritioribus | |
| debuisse me ante ei Alexandrinam ciuitatem impetrare, deinde | 5 |
| Romanam, quoniam esset Aegyptius. Ego autem, quia inter | 2.1 |
| Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, | |
| contentus fueram hoc solum scribere tibi, esse eum a pere- | |
| grina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse. | |
| De qua ignorantia mea non queror, per quam stetit ut tibi | 5 |
| pro eodem homine saepius obligarer. Rogo itaque, ut bene- | |
| ficio tuo legitime frui possim, tribuas ei et Alexandrinam | |
| ciuitatem [et Romanam]. Annos eius et censum, ne quid rur- | |
| sus indulgentiam tuam moraretur, libertis tuis quibus iusseras | |
| misi. | 10 |