| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Cum diuus pater tuus, domine, et oratione pulcherrima | 10.8.1.1 |
| et honestissimo exemplo omnes ciues ad munificentiam esset | |
| cohortatus, petii ab eo, ut statuas principum, quas in longin- | |
| quis agris per plures successiones traditas mihi quales ac- | |
| ceperam custodiebam, permitteret in municipium transferre | 5 |
| adiecta sua statua. Quod quidem ille mihi cum plenissimo | 2.1 |
| testimonio indulserat; ego statim decurionibus scripseram, | |
| ut adsignarent solum in quo templum pecunia mea ex- | |
| struerem; illi in honorem operis ipsius electionem loci mihi | |
| obtulerant. Sed primum mea, deinde patris tui ualetudine, | 3.1 |
| postea curis delegati a uobis officii retentus, nunc uideor | |
| commodissime posse in rem praesentem excurrere. Nam et | |
| menstruum meum kalendis Septembribus finitur, et sequens | |
| mensis complures dies feriatos habet. Rogo ergo ante omnia | 4.1 |
| permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua | |
| statua; deinde, ut hoc facere quam maturissime possim, in- | |
| dulgeas commeatum. Non est autem simplicitatis meae | 5.1 |
| dissimulare apud bonitatem tuam obiter te plurimum col- | |
| laturum utilitatibus rei familiaris meae. Agrorum enim, quos | |
| in eadem regione possideo, locatio, cum alioqui cccc excedat, | |
| adeo non potest differri, ut proximam putationem nouus co- | 5 |
| lonus facere debeat. Praeterea continuae sterilitates cogunt | |
| me de remissionibus cogitare; quarum rationem nisi praesens | |
| inire non possum. Debebo ergo, domine, indulgentiae tuae | 6.1 |
| et pietatis meae celeritatem et status ordinationem, si mihi | |
| ob utraque haec dederis commeatum xxx dierum. Neque | |
| enim angustius tempus praefinire possum, cum et muni- | |
| cipium et agri de quibus loquor sint ultra centesimum et | 5 |
| quinquagesimum lapidem. |