| TRAIANVS PLINIO | |
| Et multas et omnes publicas causas petendi commeatus | 10.9.1.1 |
| reddidisti; mihi autem uel sola uoluntas tua suffecisset. | |
| Neque enim dubito te, ut primum potueris, ad tam distri- | |
| ctum officium reuersurum. Statuam poni mihi a te eo quo | |
| desideras loco, quamquam eius modi honorum parcissimus | 5 |
| tamen patior, ne impedisse cursum erga me pietatis tuae | |
| uidear. |