| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Exprimere, domine, uerbis non possum, quanto me gaudio | 10.10.1.1 |
| adfecerint epistulae tuae, ex quibus cognoui te Arpocrati, | |
| iatraliptae meo, et Alexandrinam ciuitatem tribuisse, quam- | |
| uis secundum institutionem principum non temere eam dare | |
| proposuisses. Esse autem Arpocran νομοῦ Μεμφίτου indico tibi. | 5 |
| Rogo ergo, indulgentissime imperator, ut mihi ad Pompeium | 2.1 |
| Plantam praefectum Aegypti amicum tuum, sicut promisisti, | |
| epistulam mittas. Obuiam iturus, quo maturius, domine, | |
| exoptatissimi aduentus tui gaudio frui possim, rogo permittas | |
| mihi quam longissime occurrere tibi. | 5 |