| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Proxima infirmitas mea, domine, obligauit me Postumio | 10.11.1.1 |
| Marino medico; cui parem gratiam referre beneficio tuo pos- | |
| sum, si precibus meis ex consuetudine bonitatis tuae indul- | |
| seris. Rogo ergo, ut propinquis eius des ciuitatem, Chrysippo | 2.1 |
| Mithridatis uxorique Chrysippi, Stratonicae Epigoni, item | |
| liberis eiusdem Chrysippi, Epigono et Mithridati, ita ut sint | |
| in patris potestate utque iis in libertos seruetur ius patro- | |
| norum. Item rogo indulgeas ius Quiritium L. Satrio Aba- | 5 |
| scanto et P. Caesio Phosphoro et Panchariae Soteridi; quod | |
| a te uolentibus patronis peto. |