C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
Scio, domine, memoriae tuae, quae est bene faciendi | 10.12.1.1 |
tenacissima, preces nostras inhaerere. Quia tamen in hoc quo- | |
que indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium | |
Suram praetura exornare digneris, cum locus uacet. Ad quam | 2.1 |
spem alioqui quietissimum hortatur et natalium splendor et | |
summa integritas in paupertate et ante omnia felicitas tem- | |
porum, quae bonam conscientiam ciuium tuorum ad usum | |
indulgentiae tuae prouocat et attollit. | 5 |