| TRAIANVS PLINIO | |
| Cuperem sine querela corpusculi tui et tuorum peruenire | 10.18.1.1 |
| in Bithyniam potuisses, ac simile tibi iter ab Epheso ei naui- | |
| gationi fuisset, quam expertus usque illo eras. Quo autem die | 2.1 |
| peruenisses in Bithyniam, cognoui, Secunde carissime, litteris | |
| tuis. Prouinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent. | |
| Nam et tu dabis operam, ut manifestum sit illis electum te | |
| esse, qui ad eosdem mei loco mittereris. Rationes autem | 3.1 |
| in primis tibi rerum publicarum excutiendae sunt; nam et | |
| esse eas uexatas satis constat. Mensores uix etiam iis operibus, | |
| quae aut Romae aut in proximo fiunt, sufficientes habeo; sed | |
| in omni prouincia inueniuntur, quibus credi possit, et ideo | 5 |
| non deerunt tibi, modo uelis diligenter excutere. |