| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Rogo, domine, consilio me regas haesitantem, utrum per | 10.19.1.1 |
| publicos ciuitatium seruos, quod usque adhuc factum, an | |
| per milites adseruare custodias debeam. Vereor enim, ne et | |
| per publicos parum fideliter custodiantur, et non exiguum | |
| militum numerum haec cura distringat. Interim publicis | 2.1 |
| seruis paucos milites addidi. Video tamen periculum esse, ne | |
| id ipsum utrisque neglegentiae causa sit, dum communem | |
| culpam hi in illos, illi in hos regerere posse confidunt. |