| TRAIANVS PLINIO | |
| Nihil opus sit, mi Secunde carissime, ad continendas cu- | 10.20.1.1 |
| stodias plures commilitones conuerti. Perseueremus in ea | |
| consuetudine, quae isti prouinciae est, ut per publicos seruos | |
| custodiantur. Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua seueri- | 2.1 |
| tate ac diligentia positum est. In primis enim, sicut scribis, | |
| uerendum est, ne, si permisceantur seruis publicis milites, | |
| mutua inter se fiducia neglegentiores sint; sed et illud haereat | |
| nobis, quam paucissimos a signis auocandos esse. | 5 |