| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Rosianum Geminum, domine, artissimo uinculo mecum | 10.26.1.1 |
| tua in me beneficia iunxerunt; habui enim illum quaestorem | |
| in consulatu. Mei sum obseruantissimum expertus; tantam | |
| mihi post consulatum reuerentiam praestat, et publicae | |
| necessitudinis pignera priuatis cumulat officiis. Rogo ergo, | 2.1 |
| ut ipse apud te pro dignitate eius precibus meis faueas. Cui | |
| et, si quid mihi credis, indulgentiam tuam dabis; dabit ipse | |
| operam ut in iis, quae ei mandaueris, maiora mereatur. Par- | |
| ciorem me in laudando facit, quod spero tibi et integritatem | 5 |
| eius et probitatem et industriam non solum ex eius honoribus, | |
| quos in urbe sub oculis tuis gessit, uerum etiam ex commilitio | |
| esse notissimam. Illud unum, quod propter caritatem eius | 3.1 |
| nondum mihi uideor satis plene fecisse, etiam atque etiam | |
| facio teque, domine, rogo, gaudere me exornata quaestoris | |
| mei dignitate, id est per illum mea, quam maturissime uelis. |