| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Maximus libertus et procurator tuus, domine, praeter | 10.27.1.1 |
| decem beneficiarios, quos adsignari a me Gemellino optimo | |
| uiro iussisti, sibi quoque confirmat necessarios esse milites | |
| sex. Hos interim, sicut inueneram, in ministerio eius re- | |
| linquendos existimaui, praesertim cum ad frumentum com- | 5 |
| parandum iret in Paphlagoniam. Quin etiam tutelae causa, | |
| quia ita desiderabat, addidi duos equites. In futurum, quid | |
| seruari uelis, rogo rescribas. |