| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Sempronius Caelianus, egregius iuuenis, repertos inter | 10.29.1.1 |
| tirones duos seruos misit ad me; quorum ego supplicium | |
| distuli, ut te conditorem disciplinae militaris firmatorem- | |
| que consulerem de modo poenae. Ipse enim dubito ob hoc | 2.1 |
| maxime quod, ut iam dixerant sacramento, ita nondum | |
| distributi in numeros erant. Quid ergo debeam sequi rogo, | |
| domine, scribas, praesertim cum pertineat ad exemplum. |