| TRAIANVS PLINIO | |
| Secundum mandata mea fecit Sempronius Caelianus mit- | 10.30.1.1 |
| tendo ad te eos, de quibus cognosci oportebit, an capitale | |
| supplicium meruisse uideantur. Refert autem, uoluntarii se | |
| obtulerint an lecti sint uel etiam uicarii dati. Lecti <si> sunt, | 2.1 |
| inquisitio peccauit; si uicarii dati, penes eos culpa est qui | |
| dederunt; si ipsi, cum haberent condicionis suae conscien- | |
| tiam, uenerunt, animaduertendum in illos erit. Neque enim | |
| multum interest, quod nondum per numeros distributi sunt. | 5 |
| Ille enim dies, quo primum probati sunt, ueritatem ab iis | |
| originis suae exegit. |