| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Salua magnitudine tua, domine, descendas oportet ad meas | 10.31.1.1 |
| curas, cum ius mihi dederis referendi ad te, de quibus dubito. | |
| In plerisque ciuitatibus, maxime Nicomediae et Nicaeae, | 2.1 |
| quidam uel in opus damnati uel in ludum similiaque his | |
| genera poenarum publicorum seruorum officio ministerioque | |
| funguntur, atque etiam ut publici serui annua accipiunt. | |
| Quod ego cum audissem, diu multumque haesitaui, quid | 5 |
| facere deberem. Nam et reddere poenae post longum tempus | 3.1 |
| plerosque iam senes et, quantum adfirmatur, frugaliter | |
| modesteque uiuentes nimis seuerum arbitrabar, et in publicis | |
| officiis retinere damnatos non satis honestum putabam; eos- | |
| dem rursus a re publica pasci otiosos inutile, non pasci etiam | 5 |
| periculosum existimabam. Necessario ergo rem totam, dum | 4.1 |
| te consulerem, in suspenso reliqui. Quaeres fortasse, quem ad | |
| modum euenerit, ut poenis in quas damnati erant exsolue- | |
| rentur: et ego quaesii, sed nihil comperi, quod adfirmare tibi | |
| possim. Vt decreta quibus damnati erant proferebantur, ita | 5 |
| nulla monumenta quibus liberati probarentur. Erant tamen, | 5.1 |
| qui dicerent deprecantes iussu proconsulum legatorumue | |
| dimissos. Addebat fidem, quod credibile erat neminem hoc | |
| ausum sine auctore. |