| TRAIANVS PLINIO | |
| Meminerimus idcirco te in istam prouinciam missum, | 10.32.1.1 |
| quoniam multa in ea emendanda adparuerint. Erit autem uel | |
| hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam | |
| erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed | |
| etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur. | 5 |
| Qui igitur intra hos proximos decem annos damnati nec ullo | 2.1 |
| idoneo auctore liberati sunt, hos oportebit poenae suae reddi; | |
| si qui uetustiores inuenientur et senes ante annos decem | |
| damnati, distribuamus illos in ea ministeria, quae non longe | |
| a poena sint. Solent et ad balineum, ad purgationes cloa- | 5 |
| carum, item munitiones uiarum et uicorum dari. |