| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Theatrum, domine, Nicaeae maxima iam parte con- | 10.39.1.1 |
| structum, imperfectum tamen, sestertium (ut audio; neque | |
| enim ratio operis excussa est) amplius centies hausit: uereor | |
| ne frustra. Ingentibus enim rimis desedit et hiat, siue in | 2.1 |
| causa solum umidum et molle, siue lapis ipse gracilis et putris: | |
| dignum est certe deliberatione, sitne faciendum an sit re- | |
| linquendum an etiam destruendum. Nam fulturae ac sub- | |
| structiones, quibus subinde suscipitur, non tam firmae mihi | 5 |
| quam sumptuosae uidentur. Huic theatro ex priuatorum | 3.1 |
| pollicitationibus multa debentur, ut basilicae circa, ut por- | |
| ticus supra caueam. Quae nunc omnia differuntur cessante | |
| eo, quod ante peragendum est. Iidem Nicaeenses gymnasium | 4.1 |
| incendio amissum ante aduentum meum restituere coeperunt, | |
| longe numerosius laxiusque quam fuerat, et iam aliquantum | |
| erogauerunt; periculum est, ne parum utiliter; incompositum | |
| enim et sparsum est. Praeterea architectus, sane aemulus eius | 5 |
| a quo opus incohatum est, adfirmat parietes quamquam | |
| uiginti et duos pedes latos imposita onera sustinere non posse, | |
| quia sint caemento medii farti nec testaceo opere praecincti. | |
| Claudiopolitani quoque in depresso loco, imminente etiam | 5.1 |
| monte ingens balineum defodiunt magis quam aedificant, et | |
| quidem ex ea pecunia, quam buleutae additi beneficio tuo | |
| aut iam obtulerunt ob introitum aut nobis exigentibus con- | |
| ferent. Ergo cum timeam ne illic publica pecunia, hic, quod | 6.1 |
| est omni pecunia pretiosius, munus tuum male collocetur, | |
| cogor petere a te non solum ob theatrum, uerum etiam ob | |
| haec balinea mittas architectum, dispecturum utrum sit | |
| utilius post sumptum qui factus est quoquo modo consum- | 5 |
| mare opera, ut incohata sunt, an quae uidentur emendanda | |
| corrigere, quae transferenda transferre, ne dum seruare | |
| uolumus quod impensum est, male impendamus quod | |
| addendum est. |