| TRAIANVS PLINIO | |
| Quid oporteat fieri circa theatrum, quod incohatum apud | 10.40.1.1 |
| Nicaeenses est, in re praesenti optime deliberabis et con- | |
| stitues. Mihi sufficiet indicari, cui sententiae accesseris. Tunc | |
| autem a priuatis exige opera, cum theatrum, propter quod | |
| illa promissa sunt, factum erit. Gymnasiis indulgent Graeculi; | 2.1 |
| ideo forsitan Nicaeenses maiore animo constructionem eius | |
| adgressi sunt: sed oportet illos eo contentos esse, quod possit | |
| illis sufficere. Quid Claudiopolitanis circa balineum quod | 3.1 |
| parum, ut scribis, idoneo loco incohauerunt suadendum sit, | |
| tu constitues. Architecti tibi deesse non possunt. Nulla | |
| prouincia non et peritos et ingeniosos homines habet; modo | |
| ne existimes breuius esse ab urbe mitti, cum ex Graecia etiam | 5 |
| ad nos uenire soliti sint. |