| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Intuenti mihi et fortunae tuae et animi magnitudinem | 10.41.1.1 |
| conuenientissimum uidetur demonstrari opera non minus | |
| aeternitate tua quam gloria digna, quantumque pulchri- | |
| tudinis tantum utilitatis habitura. Est in Nicomedensium | 2.1 |
| finibus amplissimus lacus. Per hunc marmora fructus ligna | |
| materiae et sumptu modico et labore usque ad uiam nauibus, | |
| inde magno labore maiore impendio uehiculis ad mare | |
| deuehuntur . . . hoc opus multas manus poscit. At eae porro | 5 |
| non desunt. Nam et in agris magna copia est hominum et | |
| maxima in ciuitate, certaque spes omnes libentissime ad- | |
| gressuros opus omnibus fructuosum. Superest ut tu libra- | 3.1 |
| torem uel architectum si tibi uidebitur mittas, qui diligenter | |
| exploret, sitne lacus altior mari, quem artifices regionis huius | |
| quadraginta cubitis altiorem esse contendunt. Ego per | 4.1 |
| eadem loca inuenio fossam a rege percussam, sed incertum | |
| utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an | |
| ad committendum flumini lacum; est enim imperfecta. Hoc | |
| quoque dubium, intercepto rege mortalitate an desperato | 5 |
| operis effectu. Sed hoc ipso (feres enim me ambitiosum pro | 5.1 |
| tua gloria) incitor et accendor, ut cupiam peragi a te quae | |
| tantum coeperant reges. |