C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI
|
|
Cum uellem, domine, Apameae cognoscere publicos debi-
|
10.47.1.1
|
tores et reditum et impendia, responsum est mihi cupere
|
|
quidem uniuersos, ut a me rationes coloniae legerentur, num-
|
|
quam tamen esse lectas ab ullo proconsulum; habuisse
|
|
priuilegium et uetustissimum morem arbitrio suo rem
|
5
|
publicam administrare. Exegi ut quae dicebant quaeque
|
2.1
|
recitabant libello complecterentur; quem tibi qualem acce-
|
|
peram misi, quamuis intellegerem pleraque ex illo ad id, de
|
|
quo quaeritur, non pertinere. Te rogo ut mihi praeire di-
|
3.1
|
gneris, quid me putes obseruare debere. Vereor enim ne aut
|
|
excessisse aut non implesse officii mei partes uidear.
|
|