| TRAIANVS PLINIO | |
| Libellus Apamenorum, quem epistulae tuae iunxeras, | 10.48.1.1 |
| remisit mihi necessitatem perpendendi qualia essent, propter | |
| quae uideri uolunt eos, qui pro consulibus hanc prouinciam | |
| obtinuerunt, abstinuisse inspectatione rationum suarum, cum | |
| ipse ut eas inspiceres non recusauerint. Remuneranda est | 2.1 |
| igitur probitas eorum, ut iam nunc sciant hoc, quod in- | |
| specturus es, ex mea uoluntate saluis, quae habent, priuilegiis | |
| esse facturum. |