| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Ante aduentum meum, domine, Nicomedenses priori foro | 10.49.1.1 |
| nouum adicere coeperunt, cuius in angulo est aedes uetustis- | |
| sima Matris Magnae aut reficienda aut transferenda, ob hoc | |
| praecipue quod est multo depressior opere eo quod cum | |
| maxime surgit. Ego cum quaererem, num esset aliqua lex | 2.1 |
| dicta templo, cognoui alium hic, alium apud nos esse morem | |
| dedicationis. Dispice ergo, domine, an putes aedem, cui | |
| nulla lex dicta est, salua religione posse transferri; alioqui | |
| commodissimum est, si religio non impedit. | 5 |