| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Summas, domine, gratias ago, quod inter maximas oc- | 10.56.1.1 |
| cupationes <in> iis, de quibus te consului, me quoque regere | |
| dignatus es; quod nunc quoque facias rogo. Adiit enim me | 2.1 |
| quidam indicauitque aduersarios suos a Seruilio Caluo, | |
| clarissimo uiro, in triennium relegatos in prouincia morari: | |
| illi contra ab eodem se restitutos adfirmauerunt edictumque | |
| recitauerunt. Qua causa necessarium credidi rem integram | 5 |
| ad te referre. Nam, sicut mandatis tuis cautum est, ne resti- | 3.1 |
| tuam ab alio aut a me relegatos, ita de iis, quos alius et rele- | |
| gauerit et restituerit, nihil comprehensum est. Ideo tu, | |
| domine, consulendus fuisti, quid obseruare me uelles, tam | |
| hercule quam de iis qui in perpetuum relegati nec restituti | 5 |
| in prouincia deprehenduntur. Nam haec quoque species in- | 4.1 |
| cidit in cognitionem meam. Est enim adductus ad me in | |
| perpetuum relegatus <a> Iulio Basso proconsule. Ego, quia | |
| sciebam acta Bassi rescissa datumque a senatu ius omnibus, | |
| de quibus ille aliquid constituisset, ex integro agendi, dum- | 5 |
| taxat per biennium, interrogaui hunc, quem relegauerat, an | |
| adisset docuissetque proconsulem. <Negauit.> Per quod | 5.1 |
| effectum est, ut te consulerem, reddendum eum poenae suae | |
| an grauius aliquid et quid potissimum constituendum putares | |
| et in hunc et in eos, si qui forte in simili condicione inueni- | |
| rentur. Decretum Calui et edictum, item decretum Bassi his | 5 |
| litteris subieci. |