| TRAIANVS PLINIO | |
| Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P. Seruilio | 10.57.1.1 |
| Caluo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto | |
| restituti in prouincia remanserunt, proxime tibi rescribam, | |
| cum causas eius facti a Caluo requisiero. Qui a Iulio Basso in | 2.1 |
| perpetuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem | |
| habuerit, si existimat se iniuria relegatum, neque id fecerit | |
| atque in prouincia morari perseuerarit, uinctus mitti ad prae- | |
| fectos praetorii mei debet. Neque enim sufficit eum poenae | 5 |
| suae restitui, quam contumacia elusit. |