| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Cum citarem iudices, domine, conuentum incohaturus, | 10.58.1.1 |
| Flauius Archippus uacationem petere coepit ut philosophus. | |
| Fuerunt qui dicerent non liberandum eum iudicandi neces- | 2.1 |
| sitate, sed omnino tollendum de iudicum numero redden- | |
| dumque poenae, quam fractis uinculis euasisset. Recitata est | 3.1 |
| sententia Veli Pauli proconsulis, qua probabatur Archippus | |
| crimine falsi damnatus in metallum: ille nihil proferebat, | |
| quo restitutum se doceret; adlegabat tamen pro restitutione | |
| et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem | 5 |
| suum pertinentes et decretum Prusensium. Addebat his et | |
| tuas litteras scriptas sibi, addebat et patris tui edictum et | |
| epistulam, quibus confirmasset beneficia a Domitiano data. | |
| Itaque, quamuis eidem talia crimina adplicarentur, nihil | 4.1 |
| decernendum putaui, donec te consulerem de eo, quod mihi | |
| constitutione tua dignum uidebatur. Ea quae sunt utrimque | |
| recitata his litteris subieci. | |
| EPISTVLA DOMITIANI AD TERENTIVM MAXIMVM | 5 |
| Flauius Archippus philosophus impetrauit a me, ut agrum | 5.1 |
| ei ad c circa Prusiadam†, patriam suam, emi iuberem, cuius | |
| reditu suos alere posset. Quod ei praestari uolo. Summam | |
| expensam liberalitati meae feres. | |
| EIVSDEM AD LAPPIVM MAXIMVM | 5 |
| Archippum philosophum, bonum uirum et professioni | 6.1 |
| suae etiam moribus respondentem, commendatum habeas | |
| uelim, mi Maxime, et plenam ei humanitatem tuam praestes | |
| in iis, quae uerecunde a te desiderauerit. | |
| EDICTVM DIVI NERVAE | 5 |
| Quaedam sine dubio, Quirites, ipsa felicitas temporum | 7.1 |
| edicit, nec exspectandus est in iis bonus princeps, quibus illum | |
| intellegi satis est, cum hoc sibi ciuium meorum spondere | |
| possit uel non admonita persuasio, me securitatem omnium | |
| quieti meae praetulisse, ut et noua beneficia conferrem et ante | 5 |
| me concessa seruarem. Ne tamen aliquam gaudiis publicis | 8.1 |
| adferat haesitationem uel eorum qui impetrauerunt diffi- | |
| dentia uel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter | |
| credidi ac laetum obuiam dubitantibus indulgentiam meam | |
| mittere. Nolo existimet quisquam, quod alio principe uel | 9.1 |
| priuatim uel publice consecutus <sit> ideo saltem a me | |
| rescindi, ut potius mihi debeat. Sint rata et certa, nec | |
| gratulatio ullius instauratis egeat precibus, quem fortuna | |
| imperii uultu meliore respexit. Me nouis beneficiis uacare | 5 |
| patiantur, et ea demum sciant roganda esse quae non habent. | |
| EPISTVLA EIVSDEM AD TVLLIVM IVSTVM | |
| Cum rerum omnium ordinatio, quae prioribus temporibus | 10.1 |
| incohatae consummatae sunt, obseruanda sit, tum epistulis | |
| etiam Domitiani standum est. |