| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Flauius Archippus per salutem tuam aeternitatemque petit | 10.59.1.1 |
| a me, ut libellum quem mihi dedit mitterem tibi. Quod ego | |
| sic roganti praestandum putaui, ita tamen ut missurum me | |
| notum accusatrici eius facerem, a qua et ipsa acceptum libel- | |
| lum his epistulis iunxi, quo facilius uelut audita utraque | 5 |
| parte dispiceres, quid statuendum putares. |