| TRAIANVS PLINIO | |
| Potuit quidem ignorasse Domitianus, in quo statu esset | 10.60.1.1 |
| Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia | |
| scriberet; sed meae naturae accommodatius est credere etiam | |
| statui eius subuentum interuentu principis, praesertim cum | |
| etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui <non> | 5 |
| ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset. | |
| Quae tamen, mi Secunde carissime, non eo pertinent, ut si | 2.1 |
| quid illi noui criminis obicitur, minus de eo audiendum putes. | |
| Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, | |
| quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi. |