| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Tu quidem, domine, prouidentissime uereris, ne commissus | 10.61.1.1 |
| flumini atque ita mari lacus effluat; sed ego in re praesenti | |
| inuenisse uideor, quem ad modum huic periculo occurrerem. | |
| Potest enim lacus fossa usque ad flumen adduci nec tamen in | 2.1 |
| flumen emitti, sed relicto quasi margine contineri pariter et | |
| dirimi. Sic consequemur, ut neque aqua uiduetur flumini | |
| mixtus, et sit perinde ac si misceatur. Erit enim facile per | |
| illam breuissimam terram, quae interiacebit, aduecta fossa | 5 |
| onera transponere in flumen. Quod ita fiet si necessitas coget, | 3.1 |
| et (spero) non coget. Est enim et lacus ipse satis altus et nunc | |
| in contrariam partem flumen emittit, quod interclusum inde | |
| et quo uolumus auersum, sine ullo detrimento lacus tantum | |
| aquae quantum nunc portat effundet. Praeterea per id | 5 |
| spatium, per quod fossa fodienda est, incidunt riui; qui si | |
| diligenter colligantur, augebunt illud quod lacus dederit. | |
| Enimuero, si placeat fossam longius ducere et altius pressam | 4.1 |
| mari aequare nec in flumen, sed in ipsum mare emittere, | |
| repercussus maris seruabit et reprimet, quidquid e lacu | |
| ueniet. Quorum si nihil nobis loci natura praestaret, expedi- | |
| tum tamen erat cataractis aquae cursum temperare. Verum | 5.1 |
| et haec et alia multo sagacius conquiret explorabitque libra- | |
| tor, quem plane, domine, debes mittere, ut polliceris. Est | |
| enim res digna et magnitudine tua et cura. Ego interim Cal- | |
| purnio Macro clarissimo uiro auctore te scripsi, ut libratorem | 5 |
| quam maxime idoneum mitteret. |