| TRAIANVS PLINIO | |
| Manifestum, mi Secunde carissime, nec prudentiam nec | 10.62.1.1 |
| diligentiam tibi defuisse circa istum lacum, cum tam multa | |
| prouisa habeas, per quae nec periclitetur exhauriri et magis | |
| in usu nobis futurus sit. Elige igitur id quod praecipue res | |
| ipsa suaserit. Calpurnium Macrum credo facturum, ut te | 5 |
| libratore instruat, neque prouinciae istae his artificibus carent. |