| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Magna, domine, et ad totam prouinciam pertinens | 10.65.1.1 |
| quaestio est de condicione et alimentis eorum, quos uocant | |
| θρεπτούς. In qua ego auditis constitutionibus principum, quia | 2.1 |
| nihil inueniebam aut proprium aut uniuersale, quod ad | |
| Bithynos referretur, consulendum te existimaui, quid obser- | |
| uari uelles; neque putaui posse me in eo, quod auctoritatem | |
| tuam posceret, exemplis esse contentum. Recitabatur autem | 3.1 |
| apud me edictum, quod dicebatur diui Augusti, ad Andaniam | |
| pertinens; recitatae et epistulae diui Vespasiani ad Lace- | |
| daemonios et diui Titi ad eosdem et Achaeos et Domitiani | |
| ad Auidium Nigrinum et Armenium Brocchum proconsules, | 5 |
| item ad Lacedaemonios; quae ideo tibi non misi, quia et | |
| parum emendata et quaedam non certae fidei uidebantur, et | |
| quia uera et emendata in scriniis tuis esse credebam. |