| TRAIANVS PLINIO | |
| Quaestio ista, quae pertinet ad eos qui liberi nati expositi, | 10.66.1.1 |
| deinde sublati a quibusdam et in seruitute educati sunt, | |
| saepe tractata est, nec quicquam inuenitur in commentariis | |
| eorum principum, qui ante me fuerunt, quod ad omnes | |
| prouincias sit constitutum. Epistulae sane sunt Domitiani | 2.1 |
| ad Auidium Nigrinum et Armenium Brocchum, quae for- | |
| tasse debeant obseruari: sed inter eas prouincias, de quibus | |
| rescripsit, non est Bithynia; et ideo nec adsertionem dene- | |
| gandam iis qui ex eius modi causa in libertatem uindica- | 5 |
| buntur puto, neque ipsam libertatem redimendam pretio | |
| alimentorum. |