| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Quaerenti mihi, domine, Prusae ubi posset balineum quod | 10.70.1.1 |
| indulsisti fieri, placuit locus in quo fuit aliquando domus, ut | |
| audio, pulchra, nunc deformis ruinis. Per hoc enim conse- | |
| quemur, ut foedissima facies ciuitatis ornetur, atque etiam | |
| ut ipsa ciuitas amplietur nec ulla aedificia tollantur, sed quae | 5 |
| sunt uetustate sublapsa relaxentur in melius. Est autem huius | 2.1 |
| domus condicio talis: legauerat eam Claudius Polyaenus | |
| Claudio Caesari iussitque in peristylio templum ei fieri, re- | |
| liqua ex domo locari. Ex ea reditum aliquandiu ciuitas per- | |
| cepit; deinde paulatim partim spoliata, partim neglecta cum | 5 |
| peristylio domus tota collapsa est, ac iam paene nihil ex ea | |
| nisi solum superest; quod tu, domine, siue donaueris ciuitati | |
| siue uenire iusseris, propter opportunitatem loci pro summo | |
| munere accipiet. Ego, si permiseris, cogito in area uacua | 3.1 |
| balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia | |
| fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, | |
| cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet. | |
| Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi; ex | 4.1 |
| quo cognosces multa Polyaenum in eiusdem domus ornatum | |
| reliquisse, quae ut domus ipsa perierunt, a me tamen in | |
| quantum potuerit requirentur. |