| TRAIANVS PLINIO | |
| Possumus apud Prusenses area ista cum domo collapsa, | 10.71.1.1 |
| quam uacare scribis, ad exstructionem balinei uti. Illud tamen | |
| parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset. | |
| Nam, si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupauit | |
| solum. | 5 |