| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Appuleius, domine, miles qui est in statione Nicomedensi, | 10.74.1.1 |
| scripsit mihi quendam nomine Callidromum, cum detinere- | |
| tur a Maximo et Dionysio pistoribus, quibus operas suas | |
| locauerat, confugisse ad tuam statuam perductumque ad | |
| magistratus indicasse, seruisse aliquando Laberio Maximo, | 5 |
| captumque a Susago in Moesia et a Decibalo muneri missum | |
| Pacoro Parthiae regi, pluribusque annis in ministerio eius | |
| fuisse, deinde fugisse, atque ita in Nicomediam peruenisse. | |
| Quem ego perductum ad me, cum eadem narrasset, mitten- | 2.1 |
| dum ad te putaui; quod paulo tardius feci, dum requiro gem- | |
| mam, quam sibi habentem imaginem Pacori et quibus ornatus | |
| fuisset subtractam indicabat. Volui enim hanc quoque, si | 3.1 |
| inueniri potuisset, simul mittere, sicut glebulam misi, quam | |
| se ex Parthico metallo attulisse dicebat. Signata est anulo | |
| meo, cuius est aposphragisma quadriga. |