| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi uisus ac ne | 10.75.1.1 |
| auditus quidem (scilicet iudicio tuo credidit) dispensationem | |
| quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandauit. | |
| Rogauit enim testamento, ut hereditatem suam adirem cerne- | 2.1 |
| remque, ac deinde praeceptis quinquaginta milibus nummum | |
| reliquum omne Heracleotarum et Tianorum ciuitatibus red- | |
| derem, ita ut esset arbitrii mei utrum opera facienda, quae | |
| honori tuo consecrarentur, putarem an instituendos quin- | 5 |
| quennales agonas, qui Traiani adpellarentur. Quod in noti- | |
| tiam tuam perferendum existimaui ob hoc maxime, ut | |
| dispiceres quid eligere debeam. |