| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Prouidentissime, domine, fecisti, quod praecepisti Cal- | 10.77.1.1 |
| purnio Macro clarissimo uiro, ut legionarium centurionem | |
| Byzantium mitteret. Dispice an etiam Iuliopolitanis simili | 2.1 |
| ratione consulendum putes, quorum ciuitas, cum sit per- | |
| exigua, onera maxima sustinet tantoque grauiores iniurias | |
| quanto est infirmior patitur. Quidquid autem Iuliopolitanis | 3.1 |
| praestiteris, id etiam toti prouinciae proderit. Sunt enim | |
| in capite Bithyniae, plurimisque per eam commeantibus | |
| transitum praebent. |