| TRAIANVS PLINIO | |
| Ea condicio est ciuitatis Byzantiorum confluente undique | 10.78.1.1 |
| in eam commeantium turba, ut secundum consuetudinem | |
| praecedentium temporum honoribus eius praesidio centurio- | |
| nis legionarii consulendum habuerimus. <Si> Iuliopolitanis | 2.1 |
| succurrendum eodem modo putauerimus, onerabimus nos | |
| exemplo; plures enim eo quanto infirmiores erunt idem | |
| petent. Fiduciam <eam> diligentiae <tuae> habeo, ut credam | |
| te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis. Si qui | 3.1 |
| autem se contra disciplinam meam gesserint, statim coerce- | |
| antur; aut, si plus admiserint quam ut in re praesenti satis | |
| puniantur, si milites erunt, legatis eorum quod deprehenderis | |
| notum facies aut, si in urbem uersus uenturi erunt, mihi | 5 |
| scribes. |