| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Cautum est, domine, Pompeia lege quae Bithynis data est, | 10.79.1.1 |
| ne quis capiat magistratum neue sit in senatu minor annorum | |
| triginta. Eadem lege comprehensum est, ut qui ceperint | |
| magistratum sint in senatu. Secutum est dein edictum diui | 2.1 |
| Augusti, quo permisit minores magistratus ab annis duobus | |
| et uiginti capere. Quaeritur ergo an, qui minor triginta | 3.1 |
| annorum gessit magistratum, possit a censoribus in senatum | |
| legi, et, si potest, an ii quoque, qui non gesserint, possint per | |
| eandem interpretationem ab ea aetate senatores legi, a qua | |
| illis magistratum gerere permissum est; quod alioqui facti- | 5 |
| tatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto | |
| melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam | |
| admitti. Ego a destinatis censoribus quid sentirem inter- | 4.1 |
| rogatus eos quidem, qui minores triginta annis gessis- | |
| sent magistratum, putabam posse in senatum et secundum | |
| edictum Augusti et secundum legem Pompeiam legi, quoniam | |
| Augustus gerere magistratus minoribus annis triginta per- | 5 |
| misisset, lex senatorem esse uoluisset qui gessisset magi- | |
| stratum. De iis autem qui non gessissent, quamuis essent | 5.1 |
| aetatis eiusdem cuius illi quibus gerere permissum est, haesi- | |
| tabam; per quod effectum est ut te, domine, consulerem, | |
| quid obseruari uelles. Capita legis, tum edictum Augusti | |
| litteris subieci. | 5 |