| TRAIANVS PLINIO | |
| Amisenos, quorum libellum epistulae tuae iunxeras, si legi- | 10.93.1.1 |
| bus istorum, quibus beneficio foederis utuntur, concessum | |
| est eranum habere, possumus quo minus habeant non impe- | |
| dire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et ad inlicitos | |
| coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. In | 5 |
| ceteris ciuitatibus, quae nostro iure obstrictae sunt, res huius | |
| modi prohibenda est. |