| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Suetonium Tranquillum, probissimum honestissimum eru- | 10.94.1.1 |
| ditissimum uirum, et mores eius secutus et studia iam pridem, | |
| domine, in contubernium adsumpsi, tantoque magis diligere | |
| coepi quanto nunc propius inspexi. Huic ius trium liberorum | 2.1 |
| necessarium faciunt duae causae; nam et iudicia amicorum | |
| promeretur et parum felix matrimonium expertus est, im- | |
| petrandumque a bonitate tua per nos habet quod illi | |
| fortunae malignitas denegauit. Scio, domine, quantum bene- | 3.1 |
| ficium petam, sed peto a te cuius in omnibus desideriis meis | |
| indulgentiam experior. Potes enim colligere quanto opere | |
| cupiam, quod non rogarem absens si mediocriter cuperem. |