| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te | 10.96.1.1 |
| referre. Quis enim potest melius uel cunctationem meam | |
| regere uel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Chri- | |
| stianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut | |
| puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitaui, sitne | 2.1 |
| aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robu- | |
| stioribus differant; detur paenitentiae uenia, an ei, qui omnino | |
| Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis | |
| careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim, <in> | 5 |
| iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum | |
| secutus modum. Interrogaui ipsos an essent Christiani. Con- | 3.1 |
| fitentes iterum ac tertio interrogaui supplicium minatus: | |
| perseuerantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecum- | |
| que esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem | |
| obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae, | 4.1 |
| quos, quia ciues Romani erant, adnotaui in urbem remittendos. | |
| Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures | |
| species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore mul- | 5.1 |
| torum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos | |
| aut fuisse, cum praeeunte me deos adpellarent et imagini | |
| tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum | |
| adferri, ture ac uino supplicarent, praeterea male dicerent | 5 |
| Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re uera | |
| Christiani, dimittendos putaui. Alii ab indice nominati esse | 6.1 |
| se Christianos dixerunt et mox negauerunt; fuisse quidem sed | |
| desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, | |
| non nemo etiam ante uiginti. <Hi> quoque omnes et imaginem | |
| tuam deorumque simulacra uenerati sunt et Christo male | 5 |
| dixerunt. Adfirmabant autem hanc fuisse summam uel culpae | 7.1 |
| suae uel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem con- | |
| uenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum inuicem | |
| seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne | |
| furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fal- | 5 |
| lerent, ne depositum adpellati abnegarent. Quibus peractis | |
| morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum | |
| cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere | |
| desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua | |
| hetaerias esse uetueram. Quo magis necessarium credidi ex | 8.1 |
| duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset ueri, | |
| et per tormenta quaerere. Nihil aliud inueni quam supersti- | |
| tionem prauam et immodicam. | |
| Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa | 9.1 |
| est enim mihi res digna consultatione, maxime propter peri- | |
| clitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, | |
| utriusque sexus etiam uocantur in periculum et uocabuntur. | |
| Neque ciuitates tantum, sed uicos etiam atque agros super- | 5 |
| stitionis istius contagio peruagata est; quae uidetur sisti et | |
| corrigi posse. Certe satis constat prope iam desolata templa | 10.1 |
| coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti | |
| passimque uenire <carnem> uictimarum, cuius adhuc raris- | |
| simus emptor inueniebatur. Ex quo facile est opinari, quae | |
| turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus. | 5 |