| TRAIANVS PLINIO | |
| Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis | 10.97.1.1 |
| eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque | |
| enim in uniuersum aliquid, quod quasi certam formam habeat, | |
| constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et | 2.1 |
| arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negauerit se | |
| Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est | |
| supplicando dis nostris, quamuis suspectus in praeteritum, | |
| ueniam ex paenitentia impetret. Sine auctore uero propositi | 5 |
| libelli <in> nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi | |
| exempli nec nostri saeculi est. |