| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Amastrianorum ciuitas, domine, et elegans et ornata habet | 10.98.1.1 |
| inter praecipua opera pulcherrimam eandemque longis- | |
| simam plateam; cuius a latere per spatium omne porrigitur | |
| nomine quidem flumen, re uera cloaca foedissima, ac sicut | |
| turpis immundissimo adspectu, ita pestilens odore taeter- | 5 |
| rimo. Quibus ex causis non minus salubritatis quam decoris | 2.1 |
| interest eam contegi; quod fiet si permiseris curantibus nobis, | |
| ne desit quoque pecunia operi tam magno quam necessario. |