| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Valerius, domine, Paulinus excepto Paulino ius Latinorum | 10.104.1.1 |
| suorum mihi reliquit; ex quibus rogo tribus interim ius | |
| Quiritium des. Vereor enim, ne sit immodicum pro omnibus | |
| pariter inuocare indulgentiam tuam, qua debeo tanto mode- | |
| stius uti, quanto pleniorem experior. Sunt autem pro quibus | 5 |
| peto: C. Valerius Astraeus, C. Valerius Dionysius, C. Valerius | |
| Aper. |