| TRAIANVS PLINIO | |
| Cum honestissime iis, qui apud fidem tuam a Valerio | 10.105.1.1 |
| Paulino depositi sunt, consultum uelis mature per me, iis | |
| interim, quibus nunc petisti, dedisse me ius Quiritium referri | |
| in commentarios meos iussi idem facturus in ceteris, pro | |
| quibus petieris. | 5 |