| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Ecdicus, domine, Amisenorum ciuitatis petebat apud me | 10.110.1.1 |
| a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia donata | |
| ei publice ante uiginti annos bule et ecclesia consentiente, | |
| utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes | |
| uetantur. Piso contra plurima se in rem publicam contulisse | 2.1 |
| ac prope totas facultates erogasse dicebat. Addebat etiam | |
| temporis spatium postulabatque, ne id, quod pro multis et | |
| olim accepisset, cum euersione reliquae dignitatis reddere | |
| cogeretur. Quibus ex causis integram cognitionem differen- | 5 |
| dam existimaui, ut te, domine, consulerem, quid sequendum | |
| putares. |