| TRAIANVS PLINIO | |
| Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, | 10.111.1.1 |
| ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum | |
| temporis retractari atque in inritum uindicari non oportet. | |
| Quidquid ergo ex hac causa actum ante uiginti annos erit, | |
| omittamus. Non minus enim hominibus cuiusque loci quam | 5 |
| pecuniae publicae consultum uolo. |