| C. PLINIVS TRAIANO IMPERATORI | |
| Lege, domine, Pompeia permissum Bithynicis ciuitatibus | 10.114.1.1 |
| adscribere sibi quos uellent ciues, dum ne quem earum ciui- | |
| tatium, quae sunt in Bithynia. Eadem lege sancitur, quibus | |
| de causis e senatu a censoribus eiciantur. Inde me quidam ex | 2.1 |
| censoribus consulendum putauerunt, an eicere deberent eum | |
| qui esset alterius ciuitatis. Ego quia lex sicut adscribi ciuem | 3.1 |
| alienum uetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non | |
| iubebat, praeterea, quod adfirmabatur mihi in omni ciuitate | |
| plurimos esse buleutas ex aliis ciuitatibus, futurumque ut | |
| multi homines multaeque ciuitates concuterentur ea parte | 5 |
| legis, quae iam pridem consensu quodam exoleuisset, neces- | |
| sarium existimaui consulere te, quid seruandum putares. | |
| Capita legis his litteris subieci. |