| TRAIANVS PLINIO | |
| Merito haesisti, Secunde carissime, quid a te rescribi oporte- | 10.115.1.1 |
| ret censoribus consulentibus, an <manere deberent> in senatu | |
| aliarum ciuitatium, eiusdem tamen prouinciae ciues. Nam et | |
| legis auctoritas et longa consuetudo usurpata contra legem in | |
| diuersum mouere te potuit. Mihi hoc temperamentum eius | 5 |
| placuit, ut ex praeterito nihil nouaremus, sed manerent | |
| quamuis contra legem adsciti quarumcumque ciuitatium | |
| ciues, in futurum autem lex Pompeia obseruaretur; cuius | |
| uim si retro quoque uelimus custodire, multa necesse est | |
| perturbari. | 10 |